V. Ortoleva e M. R. Petringa a cura di L

La veterinaria antica e medievale (testi greci, latini, arabi e romanzi), Atti del ii
Convegno internazionale, Catania 3-5 ottobre 2007, a cura di V. Ortoleva e
M. R. Petringa, Lugano, Lumières Internationales, 2009, pp. 544.

C atinae secundus omnium gentium conventus de arte veterinaria antiqua et mediaevali sollemniter celebratus est anno mmvii (diebus 3-5 m. Oct.), cuius auctores
fuerunt Vincentius Ortoleva et Maria Rosaria Petringa, Catinensis studiorum Universitatis professores, qui quidem operam enixe sategerunt ut conventus acta in spissum volumen congesta foras quam primum darentur; hoc enim volumen quod ex
dxliii paginis constat Lucani anno mmix editum est. Id vero in primis auctores curarunt ut omnes oratorum symbolae in quattuor praecipuas voluminis partes distribuerentur, quarum prima non solum antique artis veterinariae cultorum verum
etiam omnium nostrum studium indiscrete excitaret, secunda vero ad codicum traditorum rationes atque textuum interpretationes spectaret, tertia de instrumentis
antiquitus adhibitis tractaret, postrema denique inter cetera de mediaevali mulomedicina deque operibus in vernaculas linguas vulgatis symbolas contineret. Equidem uniuscuiusque symbolae argumentum summatim quam brevissime exponam,
quo huius voluminis moles magis perspicue eniteat.
In prima symbola Antoninus Zumbo argumenta ab ipsis humaniorum litterarum studiosis minime despicienda perstringit (Sulla polisemia di “hippomanes”).1 Primum enim explicat quid sibi velit vox hippomanes quam apud Aristotelem in Historia animalium (6,18) legimus; vox hippomanes enim quae carunculam quandam in
fronte equi recens editi increscentem proprie significat, interdum a quibusdam nuncupatur vaginae equinae mucus. Ceterum Plinius (nat. 18,165) Aristotelis vestigiis insistens hippomanes appellat illud veneficium amoris in fronte pulli equini imminens
quod equa feta dentibus evulsum devorat. Quamquam ipse Plinius (nat. 28, 120), qui
ad mucum vaginae equinae significandum utitur circuitu verborum quae sunt virus
a coitu, tandem propter verborum inopiam hippomanes appellat humorem illum
equarum. Aelianus vero (NA 14,18) hippomanes indicat non equae humorem sed carunculam in fronte pulli increscentem quae ab equa propter amorem erga natum devoratur, quod nisi enim hippomanes de eius fronte evulserit equa, pullus libidinis impotentibus affectibus afficiatur. Contra Vergilius (Georg. iii, 282) hoc de quo agimus
verbum usurpavit dum furorem equinum describit; attamen apud Vergilium hippomanes significat virus quod stillatim defluit de inguine equae. Ipse enim poeta ad carunculam significandam (Aen., iv, 513-515) non nomen hippomanes sed verborum circuitum usurpasse invenitur. Ceterum Servius, qui hippomanes ab Hesiodo herbam
quandam abusive appellatam asseverat, hoc virus quod defluit ex equarum inguinibus a furore amoris natum esse; attamen Servius Danielinus videtur non ignorasse
hippomanes dici et carunculam in fronte equini pulli. Quapropter hanc symbolam, in
qua et vires huius vocis enodantur et furoris equini causa tangitur, iucundam atque
lectu apprime dignam esse puto.

1 Antonino Zumbo, pp. 17-26.

198

recensioni

Alteram symbolam, quam in prima voluminis parte legimus, Ivanus Garofalo
de Galeno atque animalibus conscripsit (Galeno, gli animali e la veterinaria).1 Veterinaria enim tam arto vinculo cum medicorum scientia erat coniuncta ut utriusque
disciplinae opera et ipsis ad hominum animaliumque medelam remediis et doctrinae ratione atque conformatione similia esse videantur. Ivanus Garofalo igitur hic
breviter exponit quidnam Galenus, medicus nobilissimus, de homine deque animalibus senserit; quare hominem multo antecellere cetera animalia putaverit; quorsum
animalia cum vita functa tum spirantia dissecuerit; quid porro de carnis asininae, ferinae necnon camelinae esu censuerit; quae fuerint Galeni praecepta ad asinarum
diaetam pertinentia; ubi deinde mentionem de veterinarii instrumentis medicus ille
fecerit.
Secunda autem voluminis pars octo symbolas ad codices ac textus spectantes continet, quarum primam Anna McCabe de Hippiatricorum Graecorum antiquissima recensione composuit (The “Hippiatrica Parisina”. M Recension).2 Nam quattuor recensiones Hippiatricorum Graecorum collectionis Byzantinae, quae saeculis v-vi est
composita, ad nos peruenisse videntur. Annam McCabe autem piget quod omnes
Hippiatricorum editores saeculi x recensionem Berolinensem (B) usurpaverint; nam
in codice Parisino gr. 2322 invenimus recensionem Parisinam (M), quae propius videtur accedere ad primitivam compilationis formam quam Berolinensis illa recensio,
cuius antiquissimus testis (Phillippicus 1538) Berolini servatur. Principem enim quam
dicunt editionem Basileae anno mdxxxvi Grynaeus edidit; anno autem mdccclxv
Miller primus intellexit textum codicis Parisini supra laudati dissimilem esse a textu

quem Grynaeus ediderat. Miller autem cum comperisset Carolum Daremberg novam Hippiatricorum editionem edere in animo habere, statim consilio Hippiatricorum
iterum edendorum destitit. Attamen neque Daremberg Hippiatrica edere potuit neque Eugenius Oder, qui dein opera sociata cum Carolo Hoppe in aedibus Teubnerianis opus publici iuris fecit, recensione M quamvis bene nota usus est. Illam enim
editionem Teubnerianam Oder et Hoppe parare coeperunt postquam antiquissimus
Berolinensis recensionis (B) testis, cuius possessor Thomas Phillips fuerat, sumptibus Bibliothecae Regiae Berolinensis emptus est. Sic factum est ut, recensione B confisi, in apparatum referrent recensionis M lectiones multo antiquiores atque potiores quam recensionis B. Neque vero McCabe parcit codicis Parisini originem
enodare aut possessores nominatim significare, in quibus numerantur Janus Lascaris, Nicolaus Ridolfi, Petrus Strozzi. Illud in primis est laudatione dignum quod Anna McCabe in votis habet ab oblivione vindicare et in lucem prodere illam iustam recensionem M quae hucusque diversis de causis nonnisi in codice Parisino legi potest.
De Hippiatricorum Graecorum collectione symbolam scripsit etiam Anna Maria
Doyen-Higuet, quae contra in omnium recentissimam recensionem incubuit (Un
manuscrit hippiatrique grec récalcitrant: de la difficulté d’identifier les fragments du “Parisinus Graecus 2244”).3 Quam vero recensionem (RV) duo praebent codices saeculo
xiv exarati, qui Vossianus Gr. Q. 50 (V) et Parisinus Gr. 2244 (R) obsignantur. Ex om1 Ivan Garofalo, pp. 27-35.
2 Anne McCabe, pp. 39-53.
3 Anne-Maria Doyen-Higuet, pp. 55-90.

recensioni

199

nibus recensionibus recentissima a praecedentibus argumentorum dispositione differt, quod recensionis auctor excerpta eiusdem auctoris in unum colligere potius studuit quam diversas de eodem argumento opiniones afferre. Ceterum Doyen-Higuet
demonstrat in hac recensione Apsyrtum principem occupare locum, inter cetera
etiam ob hoc quod plurima Apsyrtiana excerpta hic leguntur.
Sequitur symbola in qua Valeria Gitton-Ripoll inquirit unde manaverint Absyrti loci quos in Pelagonii Arte veterinaria legimus (Traductions ou sources latines d’Apsyrtus contenues dans Pélagonius).1 Nam viri docti Fischer et Adams non id ad unum

de hac quaestione consentire videntur: hic enim Pelagonium ex Graeco Absyrti opere locos hausisse et inde in sermonem Latinum vertisse putat, ille vero Absyrti versionem Latinam, quae iam in usu esset, a Pelagonio usurpatam esse autumat. Valeria Gitton-Ripoll autem demonstrare conatur utrumque virum doctum – Fischer et
Adams dico – rem acu tetigisse, quod Pelagonius ipse cum ex Absyrti opere Graeco
tum ex versione quadam Latina hauserit. Gitton-Ripoll enim Pelagonium de Absyrto mentionem aperte facere asserit, cum ex ipso Graeco fonte locos vertat. At aliquot Absyrti et Pelagonii locos, qui quidem similitudinis vinculo coniuncti esse videantur, ex fontibus communibus potius manasse probabiliter monet.
Mulomedicinam Chironis tractant Claudius D. Fischer, Joseph M. Cózar et
Hadriana Damico ac Fridericus Messina opera sociata. Fischer (Bemerkungen
zu den Autorennamen und zum Auf bau der “Mulomedicina Chironis” und anderer medizinischer Sammelwerke)2 illam compilandi methodum, quae in hoc opere conficiendo
adhibita est, non ab ipso Mulomedicinae Chironis auctore excogitatam esse sed aliorum de medicina scriptorum propriam fuisse credit. Latinos enim de veterinaria
scriptores opera de medicina conscripta ante oculos habuisse et eorum formam
structuramque imitatos esse conicit. Ceterum quemadmodum Pelagonium imitatione Absyrti totam materiam tractandam in epistulas, quas se ad amicos mittere fingit, distribuere nemo est quin videat, sic Fischer ipsum Absyrtum prae oculis habuisse medicorum operum collectiones forma atque structura adsimiles. Dein
Fischer Mulomedicinae Chironis locos ex operibus diversorum scriptorum haustos, in
quibus praeter Chironen Absyrtus, Polycletus, Sotio et Pharnax adnumerantur, attente considerat.
Cózar (Nuevas aportaciones a la interpretación del texto de libro ii de la “Mulomedicina Chironis”) 3 vero, qui textum secundi Mulomedicinae Chironis libri non sine ope ingenii in meliorem formam restituere conatur, circiter cxx locos, qui in Eugenii Oder
et Maximi Niedermann editionibus adhuc mendis scatent, sive commutandos sive
sanandos esse docet.
Ceterum Damico ac Messina (Il termine “draconatio”nella “Mulomedicina Chironis”)4 inquirunt quid sibi velit illa vox draconatio quam tantummodo in Mulomedicina Chironis scriptam legimus. Symbolae auctores probabilibus argumentis ostendunt
draconationem a draconibus (scil. a vermiculis) nomen mutuatam esse, quamvis
1 Valérie Gitton-Ripoll, pp. 91-112.
2 Klaus-Dietrich Fischer, pp. 113-121.
3 José Marìa Còzar, pp. 123-139.
4 Adriana Damico-Federico Messina, pp. 141-152.


200

recensioni

Mulomedicinae Chironis auctor vermiculos non esse causam huius morbi, de quo ter
mentio fit, putasse videatur.
Vincentius Ortoleva (Alcuni aspetti della lingua dei trattati latini di veterinaria: il
sostantivo “claucus” e l’espressione “pedem planum ponere”)1 dein Vegetii Digestorum artis mulomedicinalis locum (ii, 82) de iumentorum coxa misera attente explorans inter
cetera demonstrat, Mulomedicinae Chironis locis (cap. 43) nixus et Mariae Theresiae
Cam argumenta confutans, lectionem clauco ferreo, quae invenitur apud Vegetium,
non corruptam sed nostra fide dignam esse, quod idem equinae soleae genus, quod
hodie hipposandalium appellamus, significetur. Pede igitur sano sic, ut ita dicam, calceato, cui etiam rotula lignea subicitur, equus – ut ait Ortoleva, qui idem sentit atque Brugnone et Schneider – pedem claudum in terra ponere cogitur, quod alioquin
propter ipsius soleae formam periculum sit ne humum delabatur. Multis enim iisdemque firmis argumentis Ortoleva explicat quid sibi velit illa verborum iunctura
pedem planum ponere (Dig., ii,55,3), quam plerique viri docti non valuerunt intelligere.
Ultimam quae secunda voluminis parte custoditur symbolam Maria Theresia
Cam (“Manus ueterinarii”. La réduction des luxations dans les traités vétérinaires antiques)2 exaravit, quae quidem locis cum Graecis tum Latinis allatis diversa luxaturae
genera et remedia quibus extorta ad locum iterum deducere antiqui mulomedici soliti fuissent diligenter inquisivit. Sequitur symbola, ex qua constat tertia voluminis
pars, ab Henrico Leone (La chiave del cavallo)3 conscripta, qui exponit quae fuerint
frenorum genera et qua ratione decursu temporum commutata sint.

Quarta vero voluminis pars novem numero symbolas ad artem magicam miraculaque necnon ad mediae aetatis artem veterinariam spectantes praebet legenti. Arsenius Ferraces Rodríguez (Dos retractaciones inéditas del De taxone)4 qua via opusculum illud quod De taxone inscribitur ad nos traditum sit indagat. Duas esse huius
opellae recensiones (quae vulgo Tax-A et Tax-B nuncupantur) Howald et Sigerist iam
multis ante annis docuerunt. Ferraces Rodríguez autem in codice M (München, Bayerische Staatsbibliothek, clm 23479) et in volumine membranaceo B (Berna, Stadtund Hochschulbibliothek, 803) detexit duas recensiones – quas in hac symbola edidit – ad textum opusculi De taxone inscripti constituendum perutiles, quae et vinculo quodam affinitatis cum Tax-A et Tax-B coniunguntur.
Endelechii carmen De mortibus boum tractavit Maria Rosaria Petringa (Il “De
mortibus boum” di Endelechio),5 quae magna cum doctrina rimatur peculiares huius
Christianae opellae quaestiones. Primum quis fuerit Endelechius et quae sint eius
carminis structura atque argumenta breviter necnon definite enarrat; tum singulos
Endelechii locos perpendens quam rapide morbi contagio serpat et quam velociter
eius letales effectus in bobus deprehendantur ostendit; deinde quibus operibus auctor sit usus in hoc carmine pangendo abunde et magna cum diligentia explicat.
Stravros Lazaris (Considérations sur l’apparition du fer à clous: contribution à l’histoire du cheval dans l’Antiquité tardive) 6 docte disquirit quando primum apparuerint
1 Vincenzo Ortoleva, pp. 153-181.
2 Marie-Thérèse Cam, pp. 183-204.
3 Enrico Leone, pp. 207-223.
4 Arsenio Ferraces Rodríguez, pp. 227-242.
5 Maria Rosaria Petringa, pp. 243-258.
6 Stravros Lazaris, pp. 259-291.

recensioni

201


illae ferreae soleae quae equorum ungulis clavis infigi solent. Cum enim alii viri
docti hoc soleae genus antiquitus excogitatum, alii vero non ante saeculum ix nostri
aevi inventum esse credant, Lazaris diligenter utrorum opiniones in hac symbola
perpendens ostendit in incerti auctoris opere ¶ÂÚd ™ÙÚ·ÙËÁ›·˜ inscripto, quod vi
saeculo exaratum est, de ferreis soleis mentionem factam esse.
Qua ratione ex operibus Graece de veterinaria conscriptis Arabes hauserint scienter explorarunt Veronica Goebel et Martinus Heide (Transmission of Greek and
Arabic veterinary literature),1 qui indagandum susceperunt illud opus Kitab al-furusiya
wa-l-baytara inscriptum, quod in antiquissimis hoc genus scriptis adnumeratur. In
hac symbola vero operis structura argumentorumque dispositione dilucide descriptis, qua ratione Theomnestus Arabica civitate saeculo ix donatus sit et quibus fontibus Graecis operis supra dicti auctor hauserit scite indagant.
Opus media aetate exaratum quod in codice Harleiano 3772 Magistro Mauro ascribitur tractat Martina Hurler (The veterinary treatise of Magister Maurus contained
in cod. Harleian 3772 «British Library»), 2 quae non solum structuram enarrat verum
etiam ipsum stilum auctoris, inspectis aliquot vocibus, perpendit; tum Iordani Ruffi
opus cum Magistri Mauri confert quo clarius pateat hunc non illius scriptis usum esse; praeterea cum a Theodorico Borgognoni tum a Bonifacio de Calabria atque Laurentio Rusio Magistri Mauri opus usurpatum esse et inde non ignotum fuisse ceteris, qui post eum in hac provincia scripserunt, contendit Hurler; ceterum quos fontes
Magister Maurus adhibuerit non liquere ipsa asserit.
Ditissimum quidem omnium scriptorum cum antiquorum tum mediaevalium repertorium, in quo codices et editiones et versiones vernacula lingua vulgatae significantur, praebet Marcellus Aprile (L’ippiatria tra l’Antichità e il Medio Evo. La trasmissione dei testi),3 qui in priore symbolae parte inter cetera quantum differat
veterinaria antiqua ab illa nostrae aetatis explicans opera nonnulla citat ad hanc provinciam indagandam perutilia. Auctores vero et opera, quae hic breviter tanguntur,
sunt Pelagonius, Mulomedicina Chironis, Vegetius, Iohannes Brancati, Bartholomaeus
Messanensis, Pseudo-Aristoteles, Jordanus Ruffus, Cola de Jennaro, Moyses Panormitanus, Laurentius Rusius, Antonius Barulensis, Bonifacius Calabrensis, Theodoricus Borgognoni et alii nonnulli.
De Iordani Ruffi Calabrensis Hippiatria docte tractavit Alexander Bertelli (La

“Mascalcia” di Giordano Ruffo nei più antichi manoscritti in volgare conservati a Firenze),4
qui quorsum hoc opus conscriptum sit et qua ratione in vernaculas linguas iam inde
a saeculo xiii versum per omnes fere Europae plagas vulgatum sit pluribus verbis
ostendit. Ceterum sex codicibus manu scriptis adhibitis, qui quidem opus in Tuscum
sermonem versum continent, capitum numerum ordinemque varium esse monstrat atque quomodo codices confecti sint magna cum diligentia indagat.
Incerti auctoris opus vulgari sermone exaratum idemque ipsi Aristoteli falso
ascriptum inquirendum suscepit Alexandra Coco (Il trattato in vlgare dello Pseudo1 Veronika Goebel-Martinus Heide, pp. 293-307.
2 Martina Hurler, pp. 309-321.
3 Marcello Aprile, pp. 323-388.
4 Sandro Bertelli, pp. 389-427.

202

recensioni

Aristotele), 1 quae codicum stemma adumbrans perspicue indicat quibus affinitatibus
codices coniungantur, quae sint huius operis recensiones et quo pacto Latina Hippiatricorum epitome auctor nisus sit.
Ceterum qua via atque ratione Cola de Jennaro anno mcdlxi Iordani Ruffi Hippiatriam in Neapolitanam dialectum anno mcdlxxix Tunetanorum captivus vulgaverit et quomodo eius opus uno tantummodo codice traditum ad nos pervenerit non
paucis verbis Antonius Montinaro (Un volgarizzamento inedito da Giordano Ruffo:
Cola de Jennaro, “Della natura del cavallo e sua nascita «Tunisi, 1479») 2 describit. Symbolarum denique agmen claudit Paulae Radici Colace (La “Veterinaria” nel Progetto

“Dizionario della Scienza e della Tecnica in Grecia e a Roma. Autori e testi, Realien, saperi
alle radici della cultura europea) 3 adumbratio eorum lemmatum atque argumentorum
quae, cum editum fuerit, continebit Lexicon illud de artium studiis atque doctrina
cum Graecorum tum Latinorum propriis.
Symbolae, quas supra verbis perstrinxi, non solum a viris milieribusque eruditis
in antiquam et mediaevalem veterinariam incumbentibus, verum etiam ab aliis studiosis, qui operam suam praecipue in ceteris provinciis collocarunt, conscriptae
sunt. Quapropter alii idcirco veterinariam tractarunt ut antiquae et serioris aetatis
opera atque singula verba ad studia litterarum potius pertinentia medullitus enodarent, alii vero ipsa scripta quae ad veterinariam spectant indaganda susceperunt, alii
denique qua via ad nos illa pervenerint et qua ratione in dialectos Italicas vel in Arabicam linguam vulgata sint inquisiverunt. Symbolae deinde argumentis et meritis
differentes sed laudibus omnes dignae sunt non solum quia scripta nondum edita ab
oblivione vindicantur sive parum nota iterum proponuntur, sed etiam quod auctores suo quisque modo ostenderunt hanc provinciam minime despiciendam necnon
perutilem esse ad litterum antiquarum intellectum. Ergo hoc maximi momenti et
ponderis volumen laude vel dignissimum est, quando ipsi conventus auctores non
sine labore operam dederunt ut non pauci studiosi animo et cogitatione se converterent in hanc provinciam iam diu immerito neglectam.
Iosephus Marcellinus
1 Alessandra Coco, pp. 429-470.
3 Paola Radice Colace, pp. 533-543.

2 Antonio Montinaro, pp. 471-530.